HYSSOPI fasciculus

HYSSOPI fasciculus
HYSSOPI fasciculus
quâ aspergantur aedium postes et superliminaria, in agni sanguine tingi iubentur Exod. c. 12. v. 7. Ita Lev. c. 14. v. 6. et 7. ex cedro, coccino et hyssopo fit aspergillum, quo in aquam, et immolati pasleris sanguinem immerso, leprosus aspergitur septies, ut a lepra sua mundetur: quâ eadem ratione purgabatur domus leprâ infecta, v. 49. et 52. Neque aliter aspergebantur aquis separationis, homines, tentoria, vasa et quidquid aliud cadaveris contactu erat pollutum, Num, c. 19. v. 6. et 18. Quo alludens David, a peccatis suis purgari petit hyssopo, ut sit mundus, Ps. 51. v. 9. Et ob id ipsum ὕςςωπος Hesych. est βοτάνη σμήχουσα, herba abstergens seu purgans, nempe in Lege Mosis. Quomodo autem istiusmodi aspergillum fieret, sic docet Maimonides de vacca rufa, c. 11. s. 1. Sumit vir mundus tres hyslopi caules, quos in fasciculum unum compingit et singuli rami spicas habent, quarum apcies immergit, in aquam separationis, quae est in vase etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. II. c. 50. Atque hinc est, quod hyssopus inter vasa sacra numeretur, in Historia Abbatiae Condom. apud C. du Fresne, Duas canetas et unum urceum, pro aqua benedicta portanda, cum hyslopo de argento. Plura de Hyssopo vide apud Theophrast. Dioscorid. Plin. l. 20. c. 4. et l. 14. c. 16. ubi de Hyssopite vino, aliosque Herbariae Rei Scriptores; Cl. in super Suicer. Thes. Eccl. in voce Υ῞ςςωπος; ubi de eius praesertim in Sacris usu, nec non infra in voce Marum. Addo saltem, pauca de Hyssopo in crucifixione Christi adhibito. Sic enim Ioh. c. 19. v. 29. Illi autem, cum spongiam aceto implevissent. καὶ ὑςςώπῳ περιθέντες, et hyssopo cirumdedissent, ori eius admovêrunt. At Matth. c. 27. v. 48. et Marc. c 15. v. 36. habent, καλάμῳ, calamo. Quae cum videantur secum consistere non posle, cum hyslopi rami non solum exiles sint, sed et humi iaceant, adeoque calamorum vicem, qui frimi ac rigidi, praestare non possint: existimat Bochart. casu mutato, pro ὑςςώπῳ, ὕςςωπον scribendum, ut non spongia hyslopum, sed hyslopus spongiam circumdederit, quo aceti acore cum hyslopi amaritudine mixto fieret sitienti Christo potus ingratior. Amaram enim in Iudaea esle hyssopum, ex Isaaco Ben-Omran idem probat. Et sic perfecte adimpletum est Davidis vaticinium, quo sub persona Christi loquens, Ps. 69. v. 22. Fel, inquit, in cibum nihi dedêrunt, et aceto me potavêrunt in siti mea. Ubi fel redditur, quod in Hebraeo Gap desc: Hebrew, proprie herbae amarae genus in segetibus nascens, Hos. c. 10. v. 4. quae cum absinthio saepe iungitur, ut aeque amara, Deut. c. 29. v. 18. ier. c. 9. v. 15. Thren. c. 3. v. 19. et Amosi c. 6. v. 12. Atque hoc pacto reliqui duo Evangelistae de aceti spongia agunt, et quomodo calamo alligata Christi ori fuerit admota: Ioh. quod ab ipsis praeteritum est, supplens, spongiam illam fuilsle hyssopo circumdatam addit, ut non solum acerbus, sed et amarus Christi potus eslet, iuxta vaticinium praefatum etc. Vide Bochart. ut et Cl. Suicer. ubi supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • FASCICULUS Hyssopi — Hebr. Gap desc: Hebrew, quâ aspergantur aedium postes, et superliminaria, in Agni sanguine tingi iubetur, Exod. c. 12. v. 22. Sic Levit. c. 14. v. 6. et 9. ex cedro, coccino et hyssopo fasciculus seu aspergillum fieri mandatur, quo in aquam et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUPERLIMINARE — vide supra Hyssopi fasciculus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”